monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 7, 1
Deinde vidi in angulo occidentali demonstrati aedificii mirabilem et secretam atque fortissimam columnam colorem purpureae nigredinis habentem, eidemque angulo ita impositam ut et intra et extra ipsum aedificium appareret. Quae etiam tantae quantitatis erat, ut nec magnitudo nec altitudo ipsius intellectui meo pateret, sed quod tantum miro modo planissima absque omni ruga fuit.